

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 3: Versus 16
Mundum.Cosmos Graece, quod Latinemundusinterpretatur, ornatus dicitur. Per mundum igitur humana natura significatur, non quod secundum corpus ex quatuor elementis constet, sed quia secundum animam a Deo est ornata, et ad imaginem Dei est facta, qua ad hoc diligit Deus ut eam aeternam faciat.Ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit,etc. Ecce idem dicit de Filio Dei quod supra de Filio hominis, ut per quem in deitate conditi sumus, per eumdem in homine restauremur.